Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Samuelis - 11

Primus Samuelis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 11 11,1Ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: «Habeto nos foederatos, et serviemus tibi».
Nova Vulgata 11,2Et respondit ad eos Naas Ammonites: «In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel».
Nova Vulgata 11,3Et dixerunt ad eum seniores Iabes: «Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te».
Nova Vulgata 11,4Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
Nova Vulgata
11,5Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: «Quid habet populus quod plorat?». Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
Nova Vulgata 11,6Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis.
Nova Vulgata 11,7Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: «Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius». Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
Nova Vulgata 11,8Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia.
Nova Vulgata Et dixit nuntiis, qui venerant: «Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol». Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt
9 Dixit - Lege cum Gr wajjō’mer; TM «et dixerunt»
Nova Vulgata 11,10et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis».
Nova Vulgata
11,11Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
Nova Vulgata
11,12Et ait populus ad Samuel: «Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos».
Nova Vulgata 11,13Et ait Saul: «Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel».
Nova Vulgata 11,14Dixit autem Samuel ad populum: «Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum».
Nova Vulgata
11,15Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.